- EPISCOPUS
- EPISCOPUSquid in S. Scriptuta, quid apud Latinos significct; nemini ignotum. Archiepiscopus, ut et Archisacerdos, Archidiaconus, etc. titulisunt, qui primum videntur insignioribus in suo ordine viris, non per Canonem, sed ex placito delati, postea vero ab ecclesia suscepti, et in certos gradus constituti. Sic forte Sozomen. l. 2. c. 8. Symionem, qui floruit tempore Constantini, Seleuciae et Ctesiphontis Archicpiscopum vocat, quod primariarum in Perside urbium esser Ep. B. Iacobus Hierosolymorum primus Archiep. dicitur, Vide Baron. A. C. 508. sect. 29. quem Niceph. l. 8. c. 36. et Sozomen. simpliciter Ep. vocavêre. Zephyrinus, Romanus Antistes, A. C. 203. in pr. sua ep. decretali, si tamen germana sit, primus omnium Archiepiscopi titulum adoptavit. Sed Metropolitanos fuisle, tempore Niceni Concilii, A. C. 320. liquido constat ex eiusdem Canonibus, Archiep. vero praesidere tam Metropolitanis, quam Epp. ceteris. Isidor. doeet Orig. l. 7. c. 12. et Distinct. 12. c. Cleros. Invaluit autem Archiep. appellario diu in Or. antequam in Occid. penetraret. Primus in Anglia Archiep. fuit Theodorus Graecus, sextus Augustioi Monachi successor, cui omnis Anglorum Ecclesia manus dare consensir. Beda l. 4. c. 2. Vide Spelmann. Glossar Archaol. Ceterum, cum Principibus Vitis obviam prodire olim mos esset cum lumine multo et florihus votisque faustis, ut ait Ammian. Marcell. l. 21. idem honos postea Episcopis exhibitus est, iam inde a tem poribusprimis florentis Ecclesiae. Sic enim B. Cyrillus, se e Concilio Ephesino redeuntem, tantâ alacritate omnium exceptum esso, ut passim sibi mulieres praeirent, ςθυμιατήρια κατέχουσαι, thuribula manibus tencntes, narrat in Ep. ad Presbyteros Alexandr. quae in Concilii Actis exstat. Simile est, quod de cereis accensis in Hist. Eccl. observat Casaub. quos initio moris fuit rebus saeris praeire. Sic B. Chrysostonio cum cereis obyiam processit populus CP. apud Theodoret. l. 5. c. 34. et hymnis, apud Sozomen. l. 8. et suffitibus, apud Gregor. in Vita eius c. 100. Accessêre postmodum choreae, cruces, alia, de quibus Vide Casaub. ad Suet, Calig. c. 12. ut et infra aliquid in voce Postulatio, Aliam notionem vocis habes in Thalassiarchus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.